- GAULOS sive GAULEON
- GAULOS, sive GAULEONins. in mari Mediterraneo, Libyae obiacens, 5. mill. pass. in Occidentem, a Melita protensa, in propinquo est, versus prom. mercruii: Ab indigenis patriâ linguâ. Gaudifch, Arab. Gaudosch, Gall. le Goze, 30. mill. pass. habens in circuitu, vulgo Gozus nuncupatur: Parvi circuitus. Aquis est irrigua, cultura nobilis, et frumenti feracissima. Gaulos, quae Gozat procul dubio est, equitum Iohannitarum ditioni, Caroli V. Caesaris munere, subest, cum antea penderet a regno Tunetano: cuius indigenae Christiani etiam sunt, licet Saracenice loquantur. In ea est opp. eius nominis in edito loco. De Gaulo ins. haec in ea memoratu digna. Plin. l. 3. c. 8. et l. 5. c. 7. et Solin. scripta reliquêrunt: Serpentes in ea nequeve nasei, neque vivere invectos, praeterea iactum ex ea quocumque gentium pulverem, arcere angues, scorpionesque a superiectu ilico perimi: quibus haec aetate usus suffragatur. Nequeve solum Gaulo id proprium est: nam in Gathalia quoque contra Rubricati fluminis ostium, et Sardiniam ins. a terra scorpionem, dirum Africae animal, necari scribit. plin. A. C. 1551. Cal. Aug. Senen classis Turcicae, 140. triremibus instructae, praefectus, triduanâoppugnatione adortus, arce prius tormentorum ictibus disiectâ in deditionem accepit: quam deinde ingenti captâ, et quatuorferme Christianorum milibus in captivitatem asportatis, impio soedavit incendio. Ioh. Matal Metell. Arcem habet in monte edito, cui adiacet burgus amoenus, sub dominio equitum Melit. Baudr. Κλαῦδον vocat Ptol. quae Γαῦλος et Γαῦδος ceteris, apud Luc. dicitur Κλαύδη, Actor. c. 27. v. 16. Athen. Κλαύδιον. Inter Sardiniam et Africam, 808. mill. Melitene Africanâ distat, secundum Strab. de qua vide Salmas. ubi supra p. 384.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.